monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 145, 17
Sic ad puniendam ingratitudinem Salomonis recedentis a Domino, non tam principos erexit, quam latrunculos et servos et abiectos. Nec suspicetur quispiam ut amodo prosperetur conditio eius, nisi Domino propitiante per poenitentiam revertatur, et magis pio utatur consilio. Nam, ut propheta loquitur: In diebus et regionibus nostris inventi sunt stulti principes Taneos, qui regi suo consilium dederunt insipiens . Urunt eum undique sollicitudines, sed bellum quod adversus Christum et Ecclesiam exercet, ulterius praegravat, et ei videtur inextricabilis labyrinthus et exsecrabilis labor.